IV. 5. Per manus tradere. xxviii

Quod successione quadam ab aliis ad alios devenit, per manus tradi dicitur ; quod translatum videtur ab his qui navim aut plaustrum exonerent. Idem frequenter fit in militia, velut in Commentario belli civilis primo : Saxa, inquit, praerupta multis locis iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur militesque inermes sublevati alii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Rursus Belli Gallici libro septimo : Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris projiciebat. In eodem : Nonnullae de muris per manus demissae. Item libro octavo : Tale consilium sui recipiendi inierunt : fasces vbi consederant, per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem collocaverunt. Verum hic nullus est tropus. Qui quoties accedit, transit in speciem proverbialem, quomodo frequenter obvium est apud auctores. Velut apud Fabium libro duodecimo : Non ea modo quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque quotidie aguntur nosse, verum ne ea quidem quae a poetis ficta sunt negligere. Item Livius libro Ab Urbe condita 5 : Etiam si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent. Idem libro nono : Tum disciplina militaris, jam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. M. Tullius in oratione De provinciis consularibus : Nam ut C. Julius omnibus a senatu eximiis ac novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat et cui minime vos velitis. Quin et jureconsultis per manus tradi dicitur, quod de manu in manum datur. Veluti Papinianus libro Pandectarum 29, titulo De jure codicillorum : Quod per manus traditum est, codicillis hereditatem dari non posse rationem illam habet et caetera. Plautus in Trinummo  : E manibus dedit ipse mihi in manus. De epistola loquitur. Fit autem jucundius quoties ad res animi proverbium accommodatur, quemadmodum cum dicimus institutum aut opinionem aut consuetudinem aut disciplinam aliquam per manus traditam ad nos venisse.

Index Adagiorum