IV. 5. Ad bonam frugem. xxvii

Qui commutatis adage meliora studia moribus resipiscunt, proverbio dicebantur adage meliorem frugem sese recipere. Usurpat M. Tullius in actione pro M. Caelio : Et se adage bonam frugem, ut dicitur, recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Item Plautus in Trinummo :

Certum est ad frugem applicare animum.

Lampridius in Heliogabalo : Milites se parsuros dixerunt, si ad bonam frugem rediret. Unde frugi et bonae frugi dicuntur qui suo funguntur officio, praesertim servi quos ad operam praestandam alimus. Ulpianus ad legem Aquiliam, capite Inde Neratius : Sed si bonae frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit. Idem titulo De quibus rebus ad eundem judicem eatur, capite Si quis servum : Interesse fructuarii videtur, bonae frugi servum esse. Rursum in Digestis libro undecimo, titulo De servis corruptis, paragrapho Quod ait praetor : Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi servum perpulit ad delinquendum. Plautus in Casina :

Credo pol esse, si tu frugi bonae es.

Rursus in Pseudolo :

Cupis me esse nequam, tamen ero frugi bonae.

Nequam opposuit frugi. Nequam enim nulli est usui. Et ita frugi hominem dicimus, quemadmodum nequam, utraque voce indeclinabili. Columella De re rustica, libro primo : Ejusdem agilitatis homo frugi melius quam nequam faciet. Et in Declamationibus frugi filius opponitur luxurioso. Hinc et frugalis dicitur. Sumptum videtur ab agris, qui cultu redduntur frugiferi.

Index Adagiorum