Adagiorum Chiliades

IV. 5De manu in manum.xxix

Ut non arbitror idem esse cum superiori, ita non usquequaque dissimile est quod scribit Cicero libro Epistolarum familiarium septimo : Totum denique hominem tibi trado de manu, ut aiunt, in manum tuam istam et victoria et fide praestantem. [Fam., VII, 5] Traduntur enim et qui commendantur. Terentius : Hanc in manum dat. [Andr., 297] Item Horatius : Ut tibi se laudare ac tradere coner. [Epist., I, 9, 3] Item : Hunc hominem velles si tradere.