IV. 5. Feri puer. xxi

Athenaeus libro Dipnosophistarum decimoquinto demonstrat olim proverbio solitum acclamari ἴη παιών, quo significabant quempiam suo munere defunctum. Itidem ferme, quemadmodum nos absolutae virtuti gratulantes dicere solemus : Macte animo, macte virtute. Narrat enim, cum quispiam e convivio discessisset probe potus ac magnopere somnolentus, caeteros in eum acclamasse ἴη παιών. Hujus adagii fieri mentionem apud Clearchum in Proverbiis, quod ab hujusmodi natum eventu tradit : cum Latona Apollinem ac Dianam ex Chalcide Delphos deportaret jamque ad Pythonis specum venisset et draco concitus in eos provolaret, Latona puellam ulnis bajulans, Apollinis praesidium implorans clamabat ἴε παῖ, cum is forte fortuna arcum teneret, ac perinde valere ἴε παῖ : quasi dicas ἄφιε παῖ, id est mitte ac percute, fili. Nonnullos deflexis nonnihil vocibus efferre ἴε παιών idque proverbio dici solere, quoties in rebus afflictis opem imploramus. Rursum alii putant acclamari hoc pacto feliciter suo perfunctis munere et eo quod expetebant potitis. Caeterum ob assuetudinem non videri proverbium, quod his vocibus sollemniter uterentur in sacris Apollinis :

Ἴη παιάν, ἴη παιάν, ἴη παιάν.

Unde et ἰαμβικὸν τρίμετρον ortum existimant, quod et ipsum impetum ac celeritatem habet. Etenim si producas priorem in ἴη, carmen erit hexametrum heroicum ; sin corripias, iambicum. Porro quod apud Athenaeum in ἴε et ἴη et nunc aspiratur, nunc tenuis est, nescio an librariorum incuria factum sit. Ovidius in Arte amandi videtur usurpasse pro acclamatione, qua gratulantur victori votique compoti :

Dicite Paean ! et io bis dicite Paean !

Decidit in casses praeda petita meos.

Index Adagiorum