IV. 5. Sequitur perca sepiam. xx

Athenaeus libro septimo nullo auctore refert hujusmodi proverbium :

Ἔπεται πέρκη μελανούρῳ,

id est

Comitem sibi ducit sepia percam.

Libro 10 ex Aristophane adducit, nec addit in quem sensum soleat usurpari, nisi quod conjicio dictum de improborum societate. Apud eundem paulo inferius adducuntur hi versus Numenii, qui de piscibus prodiderit :

Φυκίδας ἀλφηστήν τε καὶ ἐν χροιῇσιν ἐρυθρόν

Σκορπίον, ἢ πέρκαισι καθηγητὴν μελανοῦρον.

Index Adagiorum