IV. 4. Tranquillo quilibet gubernator est. xcvi

Seneca in Epistola quadam ad Lucilium : Alioqui gubernatoris artem adeo non impedit tempestas ut ostendat. Tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Ait autem illic fortunam adversam ac rerum difficultatem non solum non obesse sapienti, verum etiam virtutem in his maxime proferre sese, quae rebus secundis ac pacatis latebat. Non magnum est administrare rem publicam, cum omnia pace constant.

Index Adagiorum