IV. 4. Euparyphus ex comoedia. xcv

Admodum proverbiali figura dixit Plutarchus in Symposiacis : Ὥσπερ Εὐπάρυφος ἐκ κωμῳδίας, hominem significans magnifice vestitum ac magnam servorum turbam post se trahentem. Nam hujusmodi finguntur in comoediis milites gloriosi. Quorum insigne est chlamys purpurea, quemadmodum indicat Donatus. Ita Lucianus de milite, Τὸν Εὐπάρυφον λέγω τὸν ἐν τῇ χλαμύδι, id est Euparyphum illum dico, illum chlamydatum. Unde divites omneis splendide cultos Ἐυπάρυφους appellant Graeci, quod ipsum proverbiale quiddam habet. Nam paryphis vestimenti genus est, cujus meminit Julius Pollux libro septimo. Id utrimque purpuram habebat assutam, quod virgae purpureae intertextae vesti Ionum lingua paryphi vocantur. Idem admonet Ἐυπάρυφον novae comoediae verbum esse. Contra tenues et humiles nullo cultu insignes tunicati dicuntur. Cornelius Tacitus in dialogo De oratoribus : Quos saepius vulgus imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat et digito demonstrat ? Similiter Horatius :

Vilia vendentem tunicato scruta popello.

Nam praetexta nobilium erat et toga civium erat insigne. M. Tullius Contra Rullum : Jam vero qui metus erat tunicatorum illorum. Item Pro M. Caelio  : Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur.

Index Adagiorum