IV. 4. Neque Lydorum carycas. xcvii

Μήτε Λυδῶν καρύκας μαστίγων ψόφους, id est Neque Lydorum condimenta neque flagrorum crepitus. Constabit trochaicus tetrameter catalecticus, si addas articulum : Μήτε τῶν Λυδῶν. Et καρύκκας per geminum cappa legimus apud Hesychium et Athenaeum. Hesychius indicat καρύκκην dici offam e sanguine variisque condimentis confectam. Athenaeus hunc versiculum adducit :

Εἴωθας εἰς ταὐτὸν καρυκεύειν μέλι,

Σεμίδαλιν, ᾠά. Πάντα γὰρ τἀναντία,

id est

Miscere in unum consuevisti : mel, ad haec

Similaginem, ova. Cuncta enim contraria.

Unde καρυκκάζειν pro miscere varias rerum species et καρυκκεύματα pro cibis varie conditis et καρυκκεία, conditura exquisitior. Sed quibus rebus quibusque modis genus hoc edulii conficiatur, serio declarat libro duodecimo, dicens hoc inventum esse Candauli, qui hinc sibi nomen celebre peperit.

Suidas refert adagium nec exponit. Conjicere licet dici solitum quoties mediocrem vitae rationem aut conditionem significarent, quae pariter et a summis deliciis et ab extremis malis abesset. Legimus enim Lydos luxu deliciisque fuisse corruptissimos, adeo ut ludiis nomen dederint ; tum barbaros — haud scio an Lydos, de Tyrrhenis certum est — ad tibiae modos solere servos caedere, summam mollitiem cum summa saevitia conjungentes.

Venustius erit si ad animi res transferatur, velut ad orationem nec omnino rusticam nec operosius expolitam. Unde καρυκκεύειν dicuntur non solum qui variis condimentis inficiunt cibos, verum etiam qui sermonem multiplici verborum et figurarum lenocinio condiunt, aut qui contionem e diversis male cohaerentibus contexunt, qui mos est quibusdam ostentatoribus. Exponunt paucis Scripturam, addunt quaestionem Sorbonicam, assuunt aliquid ex jure Caesareo, nonnihil ex jure Pontificio, tum ex Aristotele, ex poetis ; his omnibus colophonem addunt anilem fabulam ; hoc est vere καρυκκεύειν. Quanquam hujus adagionis et alibi nobis, ni fallor, facta mentio.

Index Adagiorum