I. 4. Nihil cum amaracino sui. xxxviii

Sui cum amaracino nihil Atque ei continenter simile quoddam subnectit : Nihil cum amaracino sui, hoc est stolidis vel optima putent displicentque. Amaracus herbae genus, Siculorum lingua a Cynirae Cyprii Regis ejusdem nominis filio dictum, quem in hanc herbam conversum fuisse fabulis proditum est. Caeterum Servius in primum Aeneidos scribit Amaracum puerum fuisse regis unguentarium, qui casu lapsus dum ferret unguenta, majorem confusione odorem creavit, unde et optima unguenta amaracina dici coeperint, hunc postea in herbam amaracum fuisse conversum. Eadem dicitur et sansucum et aliis atque aliis nominibus, ut auctor est Dioscorides in tertio libro, aitque gratissimi esse odoris, atque totam odoratam. Plin. libr. XIII, cap. I. inter unguenta nobilia, et amaracini facit mentionem refertque quondam in Coo fuisse laudatissimum, postea eodem in loco praelatum melinum, deinde docet variis unguentis admisceri sansucum, quemadmodum et telino, quinetiam ex simplicis amaraci succo nobilissimum unguentum confici. Idem libro XXI, cap. XXII scribit in Cypro sansucum laudatissimum et odoratissimum nasci, ejusque varia ostendit remedia atque ex eo oleum quoque fieri, quod amaracinum seu sansucinum vocetur. Cum igitur hujusmodi sit amaracinum, contra sue nihil immundius, nihil sordium amantius. Quam ob rem dixit Vergilius : Immundi meminere sues. Praeterea Flaccus : Vel amica luto sus et Lutulenta ruit sus. Nihil profecto minus convenit rostro suillo quam deliciae unguentariae, quippe cui id demum dulce olet, quod coenum olet. Maxime quod inter unguenta, peculiari quadam naturae proprietate amaracinum inimicum est suillo generi, ita, ut illis veneni instar sit, si quidem credimus Lucretio, cujus in sexto libro hi sunt versus :

Denique amaracinum fugitat sus, et timet omne

Unguentum, nam setigeris subus acre Venenum est.

Suem olim Aegyptii beluam usque adeo spurcam ducebant, ut si quis vel transiens contigisset, continuo properaret ad flumen se pariter ac vestem abluturus. Subulcos etiam indigenas adeo invisos haberi, ut nec in templa recipiantur nec ad matrimonium aut affinitates admittantur, auctor Herodotus lib. II. Ad hoc adagium adlusisse videtur M. Tullius, cum ait : Alabastrus putet huic Illi alabastrus unguenti plena putet, id est optima pro pessimis displicet. Simile quiddam dici posset de scarabaeo, cui unguentum pro stercore est, oletum pro unguento ; id quod vulgo quoque dici solere propemodum innuit Plutarchus in commentario, in quo Stoicorum dogmata cum poetarum dictis componit Λέγονται οἱ κάνθαροι τὸ μύρον ἀπολιτεῖν, τὰ δὲ δυσώδη διώκειν, id est Scarabeo unguentum invisum Aiunt scarabaeos unguentum fugere, graveolentia sectari.

Index Adagiorum