I. 4. Quid cani et balneo ?. xxxix

Cani cum balneo nihil Τί κοινὸν κυνὶ καὶ βαλανείῳ; id est Quid commune cani cum balneo ? Hoc equidem adagium eo libentius refero, quod mihi refricat renovatque memoriam pariter ac desiderium Rodolphi Agricolae Frisii, quem ego virum totius tum Germaniae tum Italiae publico summoque honore nomino : illius quae genuerit, hujus, quae literis optimis instituerit. Nihil enim unquam hoc cisalpinus orbis produxit omnibus literariis dotibus absolutius, absit invidia dicto. Nulla erat honesta disciplina, in qua vir ille non poterat cum summis artificibus contendere, inter Graecos graecissimus, inter Latinos latinissimus. In carmine Maronem alterum dixisses, in oratione Politianum quendam lepore referebat, majestate superabat. Oratio vel extemporalis adeo pura, adeo germana, ut non Frisium quempiam, sed urbis Romanae vernaculum loqui contenderes. Eloquentiae tam absolutae parem adjunxerat eruditionem. Philosophiae mysteria omnia penetraverat. Nulla pars musices, quam non exactissime calleret. Extremo vitae tempore ad literas Hebraicas ac Scripturam divinam totum animum appulerat. Atque haec conantem fatorum invidia virum terris eripuit nondum annos natum quadraginta, sicut accipio. Extant paucula quaedam illius monimenta, epistolae quaepiam, carmina item varii generis, Axiochus Platonis Latinus factus, Isocrates ad Demonicum versus. Tum una atque altera oratio habita in publico scholasticorum Ferrariensium coetu ; nam illic et didicit et publice docuit. Latitabant apud nescio quos commentarii dialectices ; nuper in publicum prodierunt, sed mutili. Verterat et Luciani dialogos aliquot, sed ut ipse erat gloriae negligens et plerique mortales rem alienam sane quam indiligenter curare solent, nondum in lucem emerserunt. Quanquam haec ipsa extant, tametsi ne aedita quidem ab ipso, plane divinitatem quandam hominis prae se ferunt. Verum ne videar homo Germanus immodico patriae studio caecutire, Hermolai Barbari Veneti de eo epitaphium subscribam, elegantissimum profecto et de eo quo dubites, utro sit dignius, ipsone qui scripsit, an hoc quem eo exornavit. Est autem hujusmodi :

Invida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum

Agricolam, Frisii spem decusque soli,

Scilicet hoc vivo meruit Germania laudis

Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet.

Quaeso quid nostro Rodolpho potuit amplius aut omnino magnificentius contingere quam testimonium tam splendidum, tam plenum idque redditum non vivo, sed jam vita defuncto, ne quis ab amore magis quam a judicio profectum causari possit, deinde non a Germano, ne quid patriae communis studium elevet testimonii pondus, denique ab eo viro, qui non solum Italiam suam, verumetiam omne seculum hoc nostrum illustrarit, cujus tanta est apud omneis eruditos auctoritas, ut impudentissimum sit ab eo dissentire ; tam insignis in restituendis literis utilitas, ut aut a literis omnibus alienissimus aut certe ingratissimus habeatur, apud quem Hermolai memoria non sit sacrosancta. His itaque tam plenis tamque absolutis viri laudibus equidem fateor me peculiarius etiam atque impensius favere, quod mihi admodum adhuc puero contigit uti praeceptore hujus discipulo Alexandro Hegio Wesphalo, qui ludum aliquando celebrem oppidi Daventriensis moderabatur, in quo nos olim admodum pueri utriusque linguae prima didicimus elementa, vir (ut paucis dicam) praeceptoris sui simillimus, tam inculpatae vitae quam doctrinae non trivialis, in quo unum illud vel Momus ipse calumniari fortasse potuisset, quod famae plus aequo negligens nullam posteritatis haberet rationem. Proinde si qua scripsit, ita scripsit, ut rem ludicram, haud seriam egisse videatur. Quanquam vel sic scripta sunt ejusmodi, ut eruditorum calculis immortalitatem promereantur. Itaque in hanc digressionem non temere sum expatiatus, non quo gloriose Germaniae laudes jactarem, sed ut grati discipuli vicibus fungerer et utriusque memoriae debitum officium utcumque persolverem, propterea quod alteri velut filii debeam pietatem, alteri tanquam nepotis charitatem. Nunc ad adagium, quod me quondam puellum Graecanicae linguae rudem adhuc memini ex epistola quadam longe doctissima Rodolphi mei, qua quidem ille senatui Hantverpiensi summa tum fide tum facundia suadere conatur, ut ludo literario praeficiant aliquem, qui bonas literas didicerit, nec (ut solent) infanti theologo aut physico id muneris committant, qui cum se quacunque de re dicere confidat, ipsum dicere quid sit, ignoret. Quid enim is faciet in ludo literario ? Profecto, ut Graeco proverbio utar, id ipsum quod canis in balneo. Lucianus Adversum ineruditum : Καὶ τῶν ὁρώντων ἕκαστος εὐθὺς τὸ προχειρότατον ἐκεῖνο ἐπιφθέγγεται· τί κοινὸν κυνὶ καὶ βαλανείῳ; id est Atque unusquisque conspicientium protinus illud vulgo tritissimum in te jacit : Quid cani cum balneo ? Idem in Parasito : Καὶ ἐμοί γε δοκεῖ, ἐν συμποσίῳ φιλόσοφος τοιοῦτόν ἐστιν οἷον ἐν βαλανείῳ κύων, id est Ac mihi, mea quidem sententia, tale quiddam videtur philosophus in convivio, quale Canis in balneo canis in balneo. Quadrabit in eos, qui ad rem quampiam prorsus sunt inutiles, ita ut in balneo nullus est omnino canum usus.

Index Adagiorum