I. 4. Nihil graculo cum fidibus. xxxvii

Graculo cum fidibus nihil Nihil graculo cum fidibus, id est nihil stolidis et imperitis cum bonis literis. Nam graculus avis est ineptae molestaeque garrulitatis atque obstrepera, adeo ut a voce qua sonat, nomen inditum putent auctore Quintiliano primo Institutionum libro. Tum sui generis conventus amat, quo mutuo garritu strepitus fiat odiosior. Porro cithara silentium postulat et aures attentas. A. Gellius Noctium Atticarum extrema lucubratione sane quam eleganter hoc adagium torquet in quosdam pinguiore ingenio homines stolidaque loquacitate praeditos, profanos, ἀμούσος, id est, a musarum sacris alienos, qui politiores literas elegantioremque doctrinam vel ridere possunt vel etiam contemnere, intelligere nequaquam possunt, quos ea demum juvant, quae ipsi scilicet didicerunt, sordida, muta, indocta. Hi pari importunitate et alienae doctrinae obturbant et suam inscitiam passim venditant et inculcant neminem prae se contemnentes. Hoc igitur hominum genus Gellius a suis commentariis, quibus nihil fieri potest neque tersius neque eruditius, quasi fuste quodam abigens, Vetus est, inquit, adagium, nihil graculo cum fidibus.

Index Adagiorum