Τῇ μὲν ὕδωρ φορεῖ, τῇ δὲ ἑτέρῃ τὸ πῦρ, id est Altera manu fert aquam, altera ignem. In eum torqueas licebit qui, cum coram sit blandus, occulte noceat ; aut in bilinguem et nunc laudantem nunc vituperantem, aut in diversa sentientem. Finitimum illi Plautino :
Referunt adagium in Plutarcho, in commentario De primo frigore : Τῇ μὲν ὕδωρ ἐφόρει δολοφρονέουσα χειρί, τῇ δὲ ἑτέρῃ τὸ πῦρ, id est Altera quidem aquam gestabat dolosa manu, altera vero ignem. Loquitur autem de muliere diversis et contrariis instructa.Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
Mirum est autem idem dictum hodie totidem verbis in ore esse vulgo.