IV. 4. Vapula Papyria. lxxv

Vapula papyria Sisinius Capito scribit proverbio dici solitum, si quando volebant significare se negligere minas aliquorum ; hoc tantum reperimus in fragmentis Festi Pompeii. Suspicor esse natum a Papyrio praetextato, a quo mater comminando plagas frustra conata est exscalpere quod actum esset in senatu. Proinde Papyri legendum est, non Papyria, nisi mavis subaudite lege, ut sit comminantis poenam legis Papyriae. Aut ni magis placeat, ut intelligas de Papyria, uxore Pauli Aemilii, quae repudiata est a marito, cum repudii causam nemo scire poterit. Quid enim facias ? Divinandum est ubi non succurrunt auctores.

Index Adagiorum