IV. 4. Tam in proclivi quam imber. lxi

Non absque proverbii specie dictum est illud a Plauto in fabula cui titulus est Captivi duo :

Tam hoc tibi in proclivi quam imber est, quando pluit.

Nam proclive proprie dicitur quod ex alto deorsum propendet. Arduum est autem onera submoliri in altum, deorsum vero vel suapte sponte devolvuntur.

Index Adagiorum