Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3360

IV. 4E Patroclis domo venit.lx

Ἐκ Πατροκλέους, id est E Patrocli domo. In sordidos ; sumptum a moribus Patroclis cujusdam Atheniensis, praedivitis quidem, verum impendio parci sordidique, quem vetus comoedia talem ferme depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cujus verba Suidas quoque refert, qui et proverbium esse vult. [Lex.] Est autem in Aristophanis Pluto ; is, cum esset squalidus, incultus et sordibus obsitus, rogatus unde venisset :

Πόθεν οὖν, φράσον,

Αὐχμῶν βαδίζεις ?

[Plut.] id est,

Unde igitur adeo sordidus squalensque venias dicito ?

Atque ille respondet :

Ἐκ Πατροκλέους ἔρχομαι,

Ὅς οὐκ ἐλούσατ᾿ ἐξ ὄτουπερ ἐγένετο,

id est

E Patroclis domo,

Qui haud lavit unquam posteaquam natus est.