IV. 4. Ab uno diagrammate. xlv

Plutarchus in libello De discrimine inter adulatorem et amicum : Ὁ δὲ κόλαξ ἀφ᾿ ἑνὸς διαγράμματος ἀεὶ τὸ ἡδὺ καὶ πρὸς χάριν εἰωθὼς ὑποκρέκειν οὔτε ἔργον οἶδεν ἀντιτεῖνον οὔτε ῥῆμα λυποῦν, ἀλλὰ μόνον παρέπεται βουλομένῳ, συνᾴδων ἀεὶ καὶ συμφθεγγομένος, id est Adulator autem ab uno diagrammate semper id quod jucundum est quodque blandiatur solitus succinere neque facto resistere novit neque verbo contristare, sed tantum obsecundat volenti, semper illi concinens et consonans. Palam est proverbii specie dictum esse ἀφ᾿ ἑνὸς διαγράμματος. Est autem diagramma pictura descriptioque philosophorum, qua rem exponunt oculis, ut perinde valeat quasi dicas de eadem formula.

Index Adagiorum