IV. 4. Bove venari leporem et similia. xliv

Τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖν, id est Bove leporem venari, dicuntur qui rem absurdam, stultam ac praeposteram aggrediuntur. Veluti si quis in Curia Romana citra pecuniam ambiat episcopi dignitatem. Plutarchus in commentario De animi tranquillitate : Οὐδὲ γὰρ ὁ τοξεύειν τῷ ἀρότρῳ βουλόμενος καὶ τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖν δυστυχής ἐστιν· οὐδὲ τῷ γρίφοις καὶ σαγήναις ἐλάφους μὴ λαμβάνοντι μηδὲ εἷς δαίμων ἐναντιοῦται μοχθηρός, ἀλλὰ ἀβελτηρία καὶ μοχθηρία τοῖς ἀδυνάτοις ἐπιχειροῦσιν, id est Neque enim qui aratro velit jaculari ac bove venari leporem infortunatus est, neque ei qui laqueis aut retibus cervos non ceperit ullus malus adversatur genius, sed stultitia et perversitas aggrediuntur quae fieri non possunt. Non quidvis est accommodum ad omnia, veluti si quis homini studiis et otio nato bellum aut rem publicam administrandam mandet : Τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖ. Aut si quis stupido et insulso judicia committat. Citat in eodem libello versus, ni fallor, Pindari :

Ἐν ἅρμασιν ἵππος, ἐν δ᾿ ἀρότρῳ βοῦς,

Παρὰ ναῦν δ᾿ ἰθύνει τάχιστα δελφίς,

Κάπρῳ δὲ βουλεύοντι φόνον

Κύνα δεῖ τλάθυμον ἐξευρεῖν,

id est In curribus equus, in aratro vero bos, navem autem praevertitur quam ocyssime delphinus, at apro paranti mortem canis est fortis inveniendus. Nam haec quoque proverbii speciem habent.

Index Adagiorum