IV. 4. Non filius Achillis. xlvi

Inter carmina nobilium poetarum, quae a doctis vice proverbiorum usurpantur, haec quoque referri posse videntur :

Οὐ παῖς Ἀχιλλέως, ἀλλ᾿ Ἀχιλλεὺς αὐτὸς εἶ,

id est

Haud satus Achille, verum Achilles ipsus es.

E tragoedia quapiam aut comoedia sumptum videtur ; est enim versus trimeter iambicus. Usurpatur a Plutarcho, in eodem commentario quem inscripsit Qua ratione sit adulator ab amico dignoscendus. Ait enim adulatorem modis omnibus sic amicum imitari, ut illud in eum dici possit : Οὐ παῖς Ἀχιλλέως etc. Itidem Terentianus Parmeno in Gnathonem Thrasonis orationi subservientem :

Hem alterum : Hunc ex hoc natum dicas.

Index Adagiorum