IV. 4. Ex se fingit velut araneus. xliii

Proverbialis videtur et illa collatio aranei ex sese texentis telas et hominis ex se ipso comminiscentis mendacia. Sic enim Plutarchus in libello cui titulus De Osiride : Οἷα ποιηταὶ καὶ λογογράφοι, καθάπερ οἱ ἀράχναι γεννῶντες ἀφ᾿ ἑαυτῶν, ἀπαρχὰς ἀνυποθέτους ὑφαίνουσι καὶ ἀποτείνουσι, id est Qualia poetae et oratores, velut aranei gignentes ex se ipsis a nullis suggesta, exordia texunt producuntque. Plinius tradit majores araneas in terra cavernarum exigua vestibula praepandere, minimas non texere, tertium genus erudita operatione esse conspicuum. Orditur, inquit, telas tantique operis materiae uterus ejus sufficit, sive ita corrupta alvi natura stato tempore, ut Democrito placet, sive est intus quaedam lanigera fertilitas : tam moderato ungui, tam tereti filo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere usus. Texere a medio incipit, circinato orbe subtegmina adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus, ex angusto dilatans indissolubili nodo implicat. Nec abhorrent ab his quae Aristoteles refert libro De natura animalium nono, addens araneos mox ut aediti sunt fila mittere, non ex interioribus velut excrementa, quemadmodum sentit Democritus, sed de summa corporis parte, velut corticem, aut in morem histricis de cute spinas jaculantis. Nam texunt autem neque venantur, nisi feminae ; mas fruendi comes est, non laborandi.

Index Adagiorum