IV. 4. Peribis si non feceris. xlii

Ubi quis in eum redactus est locum, ut nec aggredi rem possit citra magnum incommodum neque tuto omittere, conveniet illud ex oraculo profectum, deinde populari, ut solet, sermone jactatum :

Peribo, si non fecero ; si faxo, vapulabo.

Refertur ab Aulo Gellio libro Noctium tertio, capite tertio, e Plautina comoedia, cui nomen Fretum. Versus Plautini sunt hi :

Nunc illud est, quod Arietini responsum magnis ludis : Peribo, si non fecero ; si faxo, vapulabo.

Porro quaenam sit historia redditi oraculi, Gellius ipse testatur sibi non liquere et in hoc hos Plauti versiculos enotasse, ut historiam quaereret. Sunt autem versus iambici tetrametri catalectici. Unde dicitur verbum adjectum, opinor, ab interpretante submovimus. Nam in vulgatis codicibus scriptum est magnis ludis dicitur.

Index Adagiorum