I. 4. Omnem jacere aleam. xxxii

Aleam omnem iacere Omnem jacere aleam est rem universam periclitari fortunaeque arbitrio committere. Siquidem alea fortunae ludus est magis quam artis. Unde proverbiali figura, si quando ancipitem rei eventum significamus, quasi non ab arbitrio jacientis, sed a fortuna pendentis, aleam jaci dicimus. Ita Terentius in Adelphis vitam hominum perinde dixit esse, quasi cum ludas tesseris, ut, quod jactu non cecidit, id arte ut corrigas. Lucianus in dialogo, cui titulus Ὑπὲρ τῶν εἰκόνων : Τολμήσω ἀναρρῖψαι τὸν κύβον, id est Audebo tesseram jacere. Euripides in Rheso :

Χρή δ᾿ ἐπ᾿ ἀξίοις πονεῖν

Ψυχὴν προβάλλοντ᾿ ἐν κύβοισι δαίμονος,

id est

Par est labore digna ferre praemia,

Quicumque vitam fortis objicit aleae.

Aristides in Pericle : Καὶ εἷς ὑπὲρ πάντων κύβος ἀνερρίπτετο σωμάτων, χρημάτων, δόξης, ἡγεμονίας, id est Una super omnibus alea jaciebatur, vita, pecuniis, fama, principatu. C. Caesar ad Rubiconem, qui fluvius Italiam a Gallia disterminat, paulisper secum haesitans animoque reputans quam arduam rem moliretur, posteaquam ostento est animus additus, Eamus, inquit, quo deorum ostenta, quo inimicorum iniquitas vocat, jacta esto alea. Plutarchus in Apophthegmatis ad hunc dixisse refert : Πᾶς ἀνερρίφθω κύβος, id est omnis jacta sit alea. Ad quod alludens Lucanus : Cadat alea fati, / alterutrum mersura caput. Plutarchus, in vita Coriolani Alea extrema extremam aleam in eundem sensum usurpare videtur : Ὥσπερ ἔσχατον κύβον ἀφιέντι, id est Velut extrema jacta alea. Item Petronius Arbiter : Judice fortuna cadat alea. M. Tullius libro de divinatione II : Non perspicitis aleam quandam inesse hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat. Cum enim tristissima exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulcherrime. Hic Tullius aleam dixit casum. Proverbium desumptum videtur ex Menandro. Nam Athenaeus libro decimotertio haec citat illius carmina e comoedia, quae inscribitur Arrhephorus sive Tibicina :

Οὐ γαμεῖς ἐὰν νοῦν ἔχεις, τοῦτον καταλιπὼν τὸν βίον.

Γεγάμηκα γὰρ αὐτός, διὸ τοσοῦτο σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν,

id est

Siquidem sapis, ne conjugem unquam duxeris.

Duxi ipse, proinde suadeo ne duxeris.

Huic alter respondet :

Δεδογμνένον τὸ πρᾶγμα, ἀνερρίφθω κύβος,

id est

Decreta res est, esto jacta haec alea.

Graeci versus apud Athenaeum nonnihil corrupti sunt scribarum inscitia. Sed nullo negotio possunt restitui. Sic enim scriptos primum arbitror :

Οὐ γαμεῖς εἰ νοῦν ἔχεις γε καταλιπὼν τοῦτον βίον,

Γεγάμηκα γὰρ αὐτὸς καὶ διὰ τοῦτό σοι παραινῶ μὴ γαμεῖν

Plato vitam humanam teste Plutarcho similem esse dixit alearum ludo, in quo et jacere oporteat accommoda et iis, quae ceciderunt, recte uti. Quid cadat, id fortunae in manu est ; distribuere vero recte, quae forte ceciderunt, id in nobis situs est. Quam collationem imitatus fuisse videtur Terentius in Adelphis.

Index Adagiorum