I. 4. Omnem rudentem movere. xxxi

Rudentem omnem movere Πάντα κάλων σείειν, id est Omnem funem movere. Aliunde ducta metaphora sensum eundem efficit. Aristophanes in Equitibus :

Νῦν δεῖ σε πάντα δὴ κάλων ἐξιέναι σεαυτοῦ,

Καὶ λῆμα θούριον φορεῖν καὶ λόγους ἀφύκτους.

Quorum versuum hic est sensus :

Nunc te necesse est omnem rudentem expedire

Et lemma ferre vehemens ac rationes inevitabiles.

Lucianus in Pseudomante : Καὶ πάντα κάλων ἐκίνουν ἀμύνασθαι βουλόμενος, id est Atque omnem movebam funem hominem ulcisci cupiens. Apollonius in epistola ad Euphratem : Πάντα φασὶ δεῖν τὸν ἔμπορον κάλων σείειν, id est Negotiatorem aiunt omnem funem movere oportere. Usurpavit et Plato in dialogo, cui titulo Sisyphus : Σκοπῶμεν νὴ Δία, ὑπερφυῶς μὲν οὖν τὸ λεγόμενόν γε πάντα κάλων ἐφέντες καὶ πᾶσαν φωνὴν ἐφιέντες, id est Consideremus itaque per Jovem, exacte omnem, quod aiunt, rudentem laxantes et omnem vocem emittentes. Julius Pollux libro De vocabulis rerum primo : Ἐπλέομεν πάντα ἀνασείσαντες κάλων καὶ ἅπασι κάλοις, id est Navigabamus omni moto rudente et omnibus rudentibus. Ad eum modum significat difficilem navigationem, in qua omnia tentanda.

Index Adagiorum