IV. 4. Ne uni navi facultates. vi

Quin illud etiam ad proverbiorum classem, si longius deflectatur, referendum videtur quod est in eodem opere :

Μηδ᾿ ἐπὶ νηυσὶν ἅπαντα βίον κοίλῃσι τίθεσθαι,

id est

Ne bona tu pandis ratibus semel omnia mandes.

Ne quid aggrediaris in quo sint universa periclitanda ; non omnis statim alea jacienda est. Periculosa est nautica negotiatio ; naufragium enim tollit omnia. Tutius est cum terra commercium. Alibi retulimus dictum Laconis, qui negabat sibi placere divitias quae penderent a funibus.

Index Adagiorum