IV. 4. In omnia potentes. v

In eos qui plurimum possunt vel nocere vel prodesse, quadrabit illud Hesiodi :

Ἐν τοῖς γὰρ τέλος ἐστὶν ὁμῶς ἀγαθῶν τε κακῶν τε,

id est

Est enim in his pariter sita summa bonique malique.

Quod quidem a poeta de diis dictum, accommodare licebit vel in hominem cujus summa sit auctoritas vel in rem quae plurimum habet momenti. Velut in principem aut vehementer gratiosum sive in pecuniam per jocum vel in literas ac virtutes serio.

Index Adagiorum