IV. 2. In terra pauperem. lxvi

Ἐν γῇ πένεσθαι μᾶλλον ἢ πλουτοῦντα πλεῖν, id est,

Egere praestat in solo, quam divitem

Sulcare fluctus.

Satius est paululum habere tuto quam multu cum periculo. Nec placebant cuidam opes de funibus pendentes, multo minus quas eripere ventis in manu est. Proverbium admonet certam fortunam, licet modicam, incertis quamlibet amplioribus anteponendam.

Index Adagiorum