IV. 3. Respublica virum docet. xcii

Πόλις ἄνδρα διδάσκει, id est Respublica virum docet, significat neminem ad rem gerendam idoneum esse posse, nisi qui sit usu exercitatus. Plutarchus citat ex Simonide, tametsi hemistichium carminis heroici. Quantumlibet diu versatus in agro, non fies idoneus administrandae rei publicae, nisi vixeris in foro, in curia, in frequenti populo. Allusit huc Socrates Platonicus, cum invitatus ad loca amoena in agris respondit se cupidum esse discendi, arbores autem nihil docere.

Index Adagiorum