IV. 3. Κερασβόλος. xci

In eodem opere problemate secundo, docet homines praefractos et asperis moribus et intractabiles κερασβόλους vocari solitos, quam vocem haud satis commode verteris Latine. Sumptam autem metaphoram ab agricolis, apud quos semina quae, priusquam in terram decidant, incidant in cornua boum κερασβόλα dicantur, παρὰ τὸ εἰς κέρατα βάλλεσθαι. Haec aiunt provenire caeteris multo duriora, unde et ἀτεράμονα vocantur. Qui scripsit Etymologicon indicat hanc vocem semel dumtaxat usurpatam a Platone sumptamque a leguminibus quae nec igni nec aqua mollescant, cujusmodi quaedam videmus admixta leguminibus minuta nigraque. Locus est apud Platonem libro De legibus IX. Quo quidem loco videtur interpres ignorasse quae sint κερασβόλα; vertit enim legumina fulminis tactu praedura, quasi dictum esset κεραυνόβολα. Porro cur id accidat ut semina quae in cornua boum impegerint aut non proveniant aut proveniant sicciora durioraque, Plutarchus hanc adfert causam : quod ea quae a manu calida statim excepta terra foventur magis adjuvantur calore, qui seminibus est amicus ; at quae in cornua incidant projecta magis videntur quam seminata et mora frigus colligunt. Theophrastus dubitat num frivolum sit quod de cerasbolis jactant agricolae.

Index Adagiorum