IV. 3. Faber cum sis. xciii

Plutarchus in Praeceptis civilibus senarium hunc, haud dubie proverbialem, ex Euripide citat :

Τέκτων γὰρ ὤν, οὐκ ἔπραττες ξυλουργικά,

id est

Cum sis faber, opera haud facis fabrilia.

Congruet in eum qui tentat ad quae non est idoneus vel ob imperitiam vel ob naturam alienam, veluti si quis infans et ad persuadendum ineptus suscipiat legationem aut indiligens dispenset rem domesticam aut senex sive invalidus militiam capessat, si venetur sacerdos, rhetoricetur Scotista. Jandudum et illud Horatianum cessit in proverbium quod hinc imitatum videtur : Tractant fabrilia fabri.

Index Adagiorum