IV. 3. Non est dithyrambus, si bibat aquam. lviii

Οὐκ ἔστι διθύραμβος ἂν ὕδωρ πίνῃ, id est

Haud dithyrambus est, aquam si potitet.

Non adest hilaritas, cum deest vinum ; languet poetarum ingenium, ni vino concalescat. Unde teste Flacco :

Laudibus arguitur vini vinosus Homerus.

Et :

Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma

Prosiliit dicenda.

Et :

Nulla placere diu nec vivere carmina possunt

Quae scribuntur aquae potoribus.

Quin, ut refert in Symposiacis Plutarchus, Aeschylus tragoedias suas potando scripsit. Excitat enim vini calor inveniendi vim, quae torpet nonnunquam in jejunis, movet phantasias, addit impetus, subministrat fiduciam. Addit Gorgiam non recte suam tragoediam Marti tribuisse, cum Baccho magis sit adscribenda. Dithyrambi canebantur in honorem Bacchi, qui et ipse διθύραμβος dictus est, quod bis natus velut e duabus januis prodierit.

Index Adagiorum