IV. 3. Post acerba prudentior. lix

Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτερος, id est Post mala prudentior. Finitimum illi : Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω. Plato in Symposio : Ἃ δὴ καὶ σοὶ λέγω, Ἀγάθων, μὴ ἐξαπατᾶσθαι ὑπὸ τούτου, ἀλλ᾿ ἀπὸ τῶν ἡμετέρων παθημάτων γνόντα εὐλαβηθῆναι, καὶ μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ὥσπερ νήπιον παθόντα γνῶναι, id est Quae sane et tibi dico, Agathon, ne ab hoc fallaris sed meis doctus malis caveas, neque quemadmodum habet proverbium, stulti more malo accepto sapias. Congruet in eum qui suo malo redditus est cautior.

Index Adagiorum