IV. 3. Fluvius non semper fert secures. lvii

Οὐκ ἀεὶ ποταμὸς ἀξίνας φέρει, id est Non semper secures fert fluvius, id est Non protinus tibi speres, idem quod aliis feliciter cessit. Natum ab apologo Aesopico : Cuidam caedenti silvam securis e manibus excidit. Mercurius invocatus reddidit argenteam ; neganti suam esse reddidit auream. Hanc quoque suam esse neganti ferream tandem restituit et illas insuper donavit. Alius quidam eundem eventum sperans, data opera, passus est elabi sibi securim. Ea cum perisset nec Mercurius imploratus adfuisset expostulanti, prior ille respondit ad hunc modum : Οὐκ ἀεὶ ποταμὸς ἀξίνας φέρει. Quanquam hic apologus varie narratur in aliis commentariis, nempe adfuisse Mercurium et prolata aurea securi rogasse num ea esset quae perisset atque eo protinus affirmante suam esse, Mercurium offensum hominis impudentia nec ferream restituisse.

Index Adagiorum