IV. 3. Ματτυάζειν. xi

Athenaeus Dipnosophistarum libro decimo quarto refert cibi genus primum a Thessalis repertum, sed quod Athenis quoque fuerit in deliciis cum subessent imperio Macedonum, quorum lingua dicebatur ματτύα, a Graeca voce μάττω, quod est pinso sive macero ; unde dicta sit et μάζα, quae et ipsa proverbio locum fecit, ut ὑπερμαζᾶν dicerentur qui lautius viverent ; post, quicquid esset opiparum et elegans in cibis ματτύα dicebant, etiam in avibus, piscibus, oleribus ac fartis, et ματτυάζειν qui suaviter viverent. Citantur in testimonium versus ex Alexide :

Σκευάζετ᾿ εὐωχεῖσθε προπόσει πίνετε

Λέπεσθε, ματτυάζετε,

id est

Facite apparatus et epulis incumbite,

Lepamini atque mattyazete.

Caeterum Atticis λέπεσθαι dicuntur qui intemperanter indulgent Veneri, huc ni fallor alludentibus quod λεπίζω sonet deglubo, quae vox et Latinis usurpatione facta est obscena ; λέπος enim Graecis pellem significat. De mattyis qui plura volet cognoscere, legat finem decimi quarti libri, quem modo citavi, et mattyis explebitur affatim, tot auctoribus Athenaeus docet quid sit mattya. Idem libro quarto tradit apud Lacedaemonios ματτύην dicta bellaria, quae post αἶκλον — id erat convivii genus — apud illos dabantur ; quae quidem et ἐπάϊκλα vocabantur. Meminit hujus cibi et Martialis libro nono : Mattya sola juvant.

Index Adagiorum