IV. 3Cyparissi fructus.x
Κυπαρίττου καρπός, id est Cyparissi fructus, de verbis dictu magnificis, caeterum inutilibus. Proverbium fluxit a natura arboris, quam Plinius libro decimo sexto scribit natu morosam esse, fructu supervacuam, baccis torvam, foliis amaram, odore violentam ac ne umbra quidem gratiosa. Hactenus Plinius. [Hist. Nat.] Atque hujusmodi cum sit, tamen proceritate, unde et conifera vocatur a poetis, ac perpetuo virore neque non nascendi difficultate novum aliquem fructum polliceri videtur. Theophrastus autem libro De causis plantarum primo scribit semen cupressi adeo esse minutum ut vix oculis percipi possit. Neque enim hujus esse fructum totum id quod pilae speciem gerit sed quod cono innascitur, perquam tenue et exile, laricis semini proximum, quod pilula sua dehiscente dilabitur nec legi nisi ab experto potest.