IV. 3. Matioloechus. xii

Ματιολοιχός vulgato convicio dicebatur liguritor et in minimis etiam rebus exquisitus. Quin et Hesychius indicat, quod pusillum sit, id Graecis dici μάτιον. Aiunt autem esse cibi genus. Equidem in Commentariis Graecorum invenio μάτιον vocari quod est minimum aut genus mensurae. Proinde quadrat in eos qui per fraudem minimis e rebus sectantur compendium : Ἀπὸ τοῦ ματίου καὶ λοχεῦσαι, nisi mavis a λείχειν. Usurpatur ab Aristophane in Nebulis inter multa epitheta quibus virum improbum notat. Interpres tam varie exponit ut satis fateatur se nescire, scribens dici de eo qui malignam dat mensuram, de parco ac sordido, de eo qui cogitat inania sive nanciscitur frivola.

Index Adagiorum