I. 4. Equis albis praecedere. xxi

Ubi quem aliis quapiam in re longe superiorem significabant longoque anteire intervallo, eum albis equis praecedere dicebant, vel quod antiquitus equi albi meliores haberentur vel quod victores in triumpho albis equis vectari soleant vel quod albi equi fortunatiores et auspicatiores esse credantur, ut ad equestre certamen referamus metaphoram. Quod quidem indicat Apuleius, cum ait : Postquam ardua montium et roscida cespitum et glebosa camporum emersi, me equo indigena peralbo vehens jam eo quoque admodum fesso. Neque enim temere addit vel indigena, id est Thessalico, vel albo ; nam utrumque pertinet ad emphasim pernicitatis. Horatius in Sermonibus de Persio quodam :

Durus homo atque odio qui possit vincere regem,

Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

Erant autem Sisenna et Barrus homines quidam insignita maledicentia, etiam si Acron barros legit, ut sit epitheton. Neque dissimile huic Plautinum illud in Asinaria :

Nam si huic occasioni tempus sese subterduxerit,

Nunquam edepol albis quadrigis indipiscet postea.

Graeci simpliciter dicunt παριππεῦσαι pro longe antecellere, quod equestris cursus sit expeditior.

Index Adagiorum