I. 4. Citis quadrigis. Jovis quadrigis. xx

Jovis quadrigis Citis quadrigis fugere et Jovis quadrigis fugere pro eo, quod est : quam ocissime fugere, legitur apud Plautum ab Homero translatum, qui diis quadrigas adfingit, quibus quo libitum sit repente rapiantur ex Olympo in terras, rursus e terris in coelum. Ad quas allusit Cicero scribens Quinto fratri : Quoniam scribis poema nostrum ab eo probari quadrigis poeticis, modo mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, meo penicillo. Plautus in Aulularia :

Quod jubeat citis quadrigis properet persequi.

Livius primae decadis libro quinto narrat Camillum captis Veiis ita triumphantem ingressum urbem, ut curru equis albis juncto veheretur, et ob id eum triumphum clariorem fuisse quam gratiorem, quod Solis ac Jovis currum aequiparasse moliretur.

Index Adagiorum