Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 318

I. 4Remis velisque.xviii

Huic simillimum est Remis velisque. Inde translatum, quod cum navis simul et remigio et velo impellitur, summus est nautarum conatus. Cicero libro Tusculanarum quaestionum III : Tetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda. [Tusc., III, 11, 25] Idem in prima Philippica : Tum vero tanta cum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi neque venti satisfacerent. [Phil., I, 4, 9] Plautus in Asinaria :

Remigio veloque quantumcumque poteris festina et fuge.

[Asin., 157] Cum remigio navis impellitur, Graeci δεύτερον πλοῦν id est secundarium cursum, appellant ; cum velis fertur, dicitur ἱστιοδρομεῖν, cum secundis ventis, οὐριοδρομεῖν. Vertit in diversum, hoc est in significationem tarditatis, metaphoram Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις

Νῦν μὲν γὰρ οὔτε θέομεν οὔτε ἐλαύνομεν,

[Ecc., 109] id est

Neque currimus nunc nec alias impellimur.

Interpres exponit : Neque ventis neque remis navigamus. Quanquam nihil prohibet ad equestrem cursum referri. Vergilius simpliciter extulit in Aeneidos tertio :

Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.

[Aen., III, 563] Ad hanc formam pertinet, quod ait Plato libro De Legibus nono : Τὰς δὲ τῶν κακῶν ξυνουσίας φεῦγε ἀμεταστρεπτί, [Leg., IX, 854c] id est Malorum autem consuetudines fugito irreversim, hoc est ne respiciens quidem a tergo. Allusit autem ad Eurydices fabulam, cui lex erat dicta ne respiceret. Item in Genesi Lot jubetur e Sodomis fugere ἀμεταστρεπτί, [Gen., 19, 17] et Vergilius : Transque caput jace, ne respexeris. [Buc., 8, 102]