Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 319

I. 4Navibus atque quadrigis.xix

Pro summo studio summaque festinatione Flaccus dixit navibus atque quadrigis in Epistolis :

Strenuus nos exercet inertia ; navibus atque

Quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est.

[Epist., I, 11, 28] Plutarchus Adversus usuram : Μηδὲ σύ γε ἱπποσύνας τε μένειν, μηδὲ ὀχήματα ζευκτὰ κερασφόρα καὶ κατάργυρα, ἃ τόκοι ταχεῖς καταλαμβάνουσι καὶ κατατρέχουσιν· ἀλλ᾿ ὄνῳ τινὶ τῷ τυχόντι καὶ καβάλλῃ χρώμενος φεῦγε πολέμιον καὶ τύραννον δανειστήν, [De uitando aere alieno, 828e] id est Ne vero tu aut equitatum oppertus fueris aut vehicula jugalia cornigera et argento picta, quae celeres usurae assequuntur et praetercurrunt ; verum asino quopiam, quemcumque forte nactus fueris, aut caballo fuge hostem ac tyrannum feneratorem.