I. 4. Velis equisque. xvii

Similem conatum significat Velis equisque ad fugiendum aut assequendum magis quam ad efficiendum. M. Tullius ad Quintum fratrem libro secundo : Sic ego, qui in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem tum equis tum velis. Quo quidem loco in vulgatis exemplaribus pro velis, viris scriptum habetur. Idem Officiorum libro tertio : Quibus obsoletis floret Epicurus, ejusdem fere auctor adjutorque sententiae. Cum his equis velisque, ut dicitur, si honestum tueri ac retinere sententia est, decertandum est. In quibus exemplis usus est eadem metaphora paulo diversius, ut qui illic respexerit ad celeritatem, hic ad utrumque pugnae genus, equestre ac navale.

Index Adagiorum