Adagiorum Chiliades

Adagium 3142

IV. 2Nihil profuerit bulbus.xlii

Athenaeus Dipnosophistarum libro secundo senarium hunc proverbii nomine refert  :

Οὐδὲν σ᾿ ὀνήσει βολβός, ἂν μὴ νεῦρ᾿ ἔχῃς,

[Deipn.] id est,

Nervis carentem juverit bulbus nihil.

Martialis item :

Nil aliud bulbis, quam satur esse portes.

[Epigr.] Bulbus autem ad irritandam venerem valet. Licebit ad verecundiorem usum trahere : nil prodesse studium, ni vis adsit ingenii.