Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3108

IV. 2Similes videntur captivis ex Pylo.viii

Ἐοίκασι

Τοῖς ἐκ Πύλου ληφθεῖσι τοῖς Λακωνικοῖς,

id est

Captivis mihi

Similes videntur e Pylo Laconicis.

Est apud Aristophanem ἐν Νεφέλαις. [Nub.] Dici solitum de iis qui vultu sunt miserando, nempe pallidi, squalidi, macilenti. Pylus civitas quaepiam Laconicae, quam obsessam Cleon expugnavit ; qui vero superfuerant a caede, secum abduxit Athenas, extenuatos, confectos, pallidos, deformi specie, sicuti consentaneum est accidisse tum ob diutinam obsidionem, praesertim in insula deserta, quae rerum necessariarum copiam maligne suppeditabat, tum quod post expugnatam urbem complures dies in vinculis habiti fuissent. Haec ferme Zenodotus. [Coll.] De Pylo dictum est nobis alias in proverbio Pylus ante Pylum.