IV. 2. Γύργαθον φυσᾷς. ix

Γύργαθον φυσᾷς, id est Gyrgathum spiras, in insanum frustraque vociferantem jaciebatur. Girgathus lectus est in quo paralytici menteque capti quique vocantur daemoniaci vincti jactant sese, multa minitantes sed frustra. Conveniet igitur in atroces sine viribus iras. Hesychius indicat gyrgathon dici vas quoque in quod pistor coctos reponit panes. Graeca vox a volvendo dicta videtur.

Index Adagiorum