II. 8Est Pylus ante Pylum.xlv
Plutarchus in libello, cui titulus Περὶ τοῦ μὴ δεῖν δανείζεσθαι, testatur hunc versum apud Messenios proverbio fuisse celebratum :
id estἜστι Πύλος πρὸ Πύλοιο, Πύλος γε μὲν ἔστι καὶ ἄλλος,
Dictum apparet, ubi quid alteri praefertur velut antiquius et praestantius aut ubi aliquis jactat sese, quasi vel solus sit vel summus, cum reperiantur et alii, qui possint cum eo decertare. Pylus enim Messeniorum civitas Nestore nobilis, ut affirmant quidam. Hoc autem carmen Plutarchus hoc pacto commutavit :Est Pylus ante Pylum, siquidem est Pylus altera sane.
[De uitando aere alieno] id estἜστι τόκος πρὸ τόκοιο, τόκος γε μὲν ἔστι καὶ ἄλλος,
In eos accommodari potest, quibus alia usura ex alia nascitur. Unde natum sit adagium, Eustathius interpretans Homeri Boeotiam indicavit. Scribit enim juxta eos, qui de populis conscripserunt, treis fuisse Pylos, unam Messeniae, alteram Triphyliae, tertiam Arcadiae ; Triphyliacam obtinuisse Nestorem. Idem geographum testem adducit, Strabonem opinor, qui treis item Pylos constituerit in Peloponneso. Tractat autem hac de re Strabo libro Geographiae octavo, demonstrans fuisse multas hujus nominis urbes, quarum una quaeque sibi vindicaverit Nestorem ob viri celebritatem. [Geogr.] Quanquam idem post autumat Nestoris patriam fuisse ex utraque parte Alphei. Allusit ad adagium Aristophanes in Equitibus :Usura usura prior, usura altera sane est.
[Eq.] id est Hoc age dic, Pylus ante Pylum est, quam tu mihi narras :Ἀλλὰ τόδε φράζευ, πρὸ Πύλου Πύλον, ἥν σοι ἔφραζεν
Ἔστι Πύλος πρὸ Πύλοιο. — Τί τοῦτο λέγει, πρὸ Πύλοιο;
Interpres adscribit versiculum, quem paulo ante citavimus e Plutarcho, proditum oraculo fuisse.Est Pylus ante Pylum. — Sibi quid vult ante Pylum istuc ?