IV. 1. Qui probus Atheniensis. liii

Plato libro De legibus primo refert proverbium : Τό τε ὑπὸ πολλῶν λεγόμενον, ὡς ὅσοι Ἀθηναίων εἰσὶν ἀγαθοὶ διαφερόντως εἰσὶ τοιοῦτοι, δοκεῖ ἀληθέστατα λέγεσθαι, id est Et quod vulgo dicitur ex Atheniensibus qui probi sint, eos egregie probos esse, verissime dictum videtur. Sentit autem Plato in male instituta maleque morata republica qui boni sint, eos natura et insignite bonos esse. Quippe qui neque fingere putandi sunt probitatem, nimirum inter improbos quibus morum similitudine poterant etiam commendari, neque corrumpi queant depravatis aliorum moribus et vitiorum contagio. Idem dici potest de civitate Romana, in qua non corrumpi eximiae cujusdam integritatis argumentum est. Simili argumento Simo Terentianus colligit probitatem filii sui. Deflecti potest ad vitam aulicam aut studii genus ad perniciem invitans.

Index Adagiorum