Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3054

IV. 1Digna cedro.liv

Digna cedro dicuntur quae promerentur immortalitatem et ejusmodi judicantur ut posteritati consecrari debeant. Horatius in Arte poetica :

Speramus carmina fingi

Posse linenda cedro.

[Ars, 331] Persius item : Et cedro digna locutus. [Sat.] Sumptum ab arboris natura, cujus succo quae sunt illita non sentiunt cariem. Nam hac arte Numae libros, cum essent chartacei, durasse ad annos quingentos triginta quimque terrae infossos narrat Plinius libro decimo tertio, capite decimo tertio. [Hist. Nat.] Idem libro decimo sexto cedrum inter aeternas materias commemorat. [Hist. Nat.] Dioscorides ait maxime probari succum hujus arboris, crassum, pellucidum et odore vehementiore quique non defluit, sed guttis concrescit manetque. [Mat. Med.] Vim habet diversam : viva corpora corrumpit, mortua servat incorrupta. Unde a nonnullis dictam esse tradunt Νεκροῦ ζωήν, id est Cadaveris vitam. Eodem pertinet illud :

Nec scombros metuentia carmina nec thus.

[Sat.] Item Martialis :

Ne nigram cito raptus in culinam

Cordylas madida tegas papyro.

[Epigr.] Et Horatius :

Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.

[Epist., I, 20, 13]