IV. 1. Alybantis hospitis munera. xxxvii

Τὰ δῶρα τοῦ ἐξ Ἀλύβαντος ξένου ἢ τὰ τοῦ Ἀλυβαντίου ἑταίρου ξένια, id est Munera Alybantis hospitis, aut Alybantii amici xenia. Eustathius interpres Homeri putat recte proverbio dici posse, quoties fit ut aliquis falso jactet se magna largitum esse, seu verbis dumtaxat non re praestet beneficium. Nam apud Homerum ultimo Odysseae libro Ulixes ignoto habitu cum Laerte patre colloquens adsimulat se Alybantium esse, Aphidantis opulentissimi viri filium, et quondam Ulixem exceptum hospitio muneribus amplissimis donatum a se dimisisse.

Εἰμὶ γὰρ, inquit, ἐξ Ἀλύβαντος, ὅθι κλυτὰ δώματα ναίω,

Υἱὸς Ἀφείδαντος, Πολυπημονίδαο ἄνακτος·

Αὐτὰρ ἔμοιγ ὄνομ᾿ ἐστὶν Ἐπήριτος,

id est

Sum ex Alybante oriundus, ubi mihi splendida tecta,

Regis Aphidantis proles Polypemonidai.

Est mihi nomen Eperitus.

Ac paulo superius :

Τὸν μὲν ἐγὼ πρὸς δώματ᾿ ἄγων ἐῢ ἐξείνισσα,

Ἐνδυκέως φιλέων πολλῶν κατὰ οἶκον ἐόντων·

Καὶ οἱ δῶρα πόρον ξεινήϊα οἷα ἐῴκει.

Χρυσοῦ μὲν οἱ δῶκ᾿ εὐεργέος ἑπτὰ τάλαντα,

Δῶκα δὲ οἱ κρητῆρα πανάργυρον, ἀνθεμόεντα·

Δώδεκα δ᾿ ἁπλοΐδας χλαίνας, τόσσους δὲ τάπητας,

Τόσσα δὲ φάρεα καλά, τόσους δ᾿ ἐπὶ τοῖσι χιτῶνας·

Χωρὶς δ᾿ αὖτε γυναῖκας ἀμύμονας, ἔργ᾿ εἰδυίας

Τέσσαρας εἰδαλίμας, ἃς ἤθελεν αὐτὸς ἑλέσθαι,

id est

Hunc equidem tecto induxi accepique benigne

Solliciteque fovens ex his quae plurima nostris

Aedibus exuberant atque hospita munera deinde

Adjeci, tali dare quae decuisset amico :

Auri coelati tribui septena talenta,

Donavi pateram ex solido depictam argento,

Bis senas textu donavi simplice laenas,

Pallia ad haec totidem adjeci totidemque subuclas ;

Insuper ancillas nitidas atque arte manuque

Quatuor egregias, sibi quas delegerat ipse.

Index Adagiorum