IV. 1Fungus.xxxviii
Plautus in Bacchidibus fungum dixit pro stupido impenseque credulo. Vel quia fungus per se insipida quaepiam res est, vel quod mollis ac fragilis, vel quod subito prorumpat. Plautina verba sunt haec :
[Bacch.] Idem, in eadem fabula :Adeon' me fuisse fungum, ut qui illi crederem ?
[Bacch.] Solus ego omneis anteeo stultitia.Quicumque ubi ubi sunt, qui fuere quique futuri sunt posthac
Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, buccones, blenni,