IV. 1. Ἐγκεῶτις ἡμέρα. viii

Ἐγκεῶτις ἡμέρα. Plutarchus in Collectaneis, si modo verax est titulus, tradit hoc dici solitum de his qui convivium agunt aut exhibent. Idque hinc manasse quod apud Ceos mos fuerit ut qui magistratum inirent epulum exhiberent populo. Quod si quando plures fuissent magistratus, dies inter sese distribuebant. Itaque, cum sibi occurrerent, rogabant Τίς ἡμέρα; id est Quis dies ? Ea vox in vulgi jocum cessit. Videtur autem vox ἐγκεῶτις data opera ridicule conflata ex his verbis Ἐν Κείῳ τίς; id est In Ceo quis ? subaudi dies.

Index Adagiorum