IV. 1. Versatilis Artemon. ix

Ὁ περιφόρητος Ἀρτέμων, id est Versatilis Artemon. Extat in iisdem Collectaneis. Aiunt dici solitum de his quorum gratia vehementer decertatur. Nam Artemonem adulescentem fuisse quempiam certatim adamatum a mulieribus ob insignem formam, quem suspicor ob id dictum περιφόρητον, vel quod circumferretur in ore omnium versans, vel quod passim obambularet velut ostentans sese.

Alii malunt Artemonem machinarium fuisse fabrum in arte praecellentem, temporibus ferme Periclis. Qui cum claudus esset, passim suas machinas circumferebat. Athenaeus in duodecimo Dipnosophistarum libro referens hoc proverbium citat auctorem Chamaeleontem Ponticum, qui testatur Artemoni περιφορήτου cognomen additum, quod prae deliciis in lecto circumferretur, sive quod is postea coeperit voluptariam ac mollem agere vitam, cum antea pauper fuisset. Ex Anacreonte citat haec de eodem :

Ψιλὸν μὲν ἔχων περὶ πλευρῇσι βοός

Νεόπλουτον εἴλημα κακῆς ἀσπίδος, ἀρτοπώλοισιν

Καὶ ἐθελοπόρνοισιν ὁμιλέων, κίβδηλον εὑρίσκων βίον,

Πολλὰ πέραν μὲν ἐν δουρὶ τιθεὶς αὐχένα, πολλὰ δ᾿ ἐν τροχῷ,

Πολλὰ δὲ κόμην πώγωνά τ᾿ ἐκτετιλμένος,

id est

Tenuem quidem habens circum latera bovis recentem

amictum mali clipei, cum panum cauponibus et prostibulis

consuetudinem agens, insinceram inveniens vitam, saepe

ut superet in hasta ponens cervicem, saepe rursum in

rota, saepe vero coma barbaque revulsus.

Quibus ex verbis apparet dictum in hominem sui dissimilem ac moribus inaequalibus praeditum, qualem perhibent fuisse Alcibiadem, qui, ut refert Satyrus, apud Iones deliciabatur, ut illos quoque vinceret, apud Thebanos exercitamentis corporis erat quovis Boeoto Boeotior, apud Thessalos equestris rei studio superabat ipsos, apud Lacedaemonios temperans ac patiens magis ipsis Lacedaemonibus, in Thracia Thraces superabat vinolentia. Id et cum laude fieri potest. Caeterum περίτριμμα probrose dicitur qui sese per omne rerum genus voluit ; indicat Pollux libro VI. Plutarchus indicat fuisse claudum quempiam qui vehiculo circumferretur, cum alioqui meticulosus esset ac plerumque desideret domi, duobus famulis scutum aereum supra caput sustinentibus, ne quid ex alto decideret in caput. Quod si quando cogebatur exire, vehiculo utebatur, sed humili metu ruinae. Hujus modi quaedam refert Plutarchus in Vita Periclis. Proinde dictum videtur in molles ac meticulosos. Quin et Plinius, lib. XXXIV, capite VIII, inter Polycleti opera meminit Artemonis qui dictus sit περιφόρητος.

Allusum autem est ad artemonem nauticum, quo vela circumferuntur et onera tolluntur e navibus. Nam hodie nautae ad utrumque utuntur antemna. Nam artemon Graece proprie est machina tollendis operibus apta, quam Latini, ni fallor, trocleam appellant ; ea sic composita est ut facile circumvolvatur.

Index Adagiorum