IV. 1. Tenedius patronus. vii

Τενέδιος συνήγορος, id est Tenedius advocatus. Eodem e fonte profectum est et hoc ; dici solitum de eo qui compendio causam expedit litisque nodum ocyus dissecat. Ductum a Tenedia securi, de qua prius dictum est. Suidas ait apud Tenedios duas secures suspensas ostendi. Aristoteles apud eundem illud addit praeter ea quae recensuimus : in Asserina, is est locus quispiam in Tenedo, fluviolum esse in quo cancrorum testis navigiorum utantur vice. Eos ita dissecant ut securis speciem prae se ferant. Proverbii meminit et Stephanus in Locorum Catalogo, addens dici solitum de advocato rigido duroque, quod illic non esset tutum quidvis garrire in judicio.

Index Adagiorum